Latin
CAPUT XXII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 306-2
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur praemissis, quibus Arcus circulares cum Sinibus &Tangentibus comparari possunt, plurimas quaestiones ad naturam Circuli spectantes resolvere poterimus. Ac primo quidem, patet omnem Arcum Sinu suo esse majorem, nisi sit evanescens; aliter autem ratio Cosinuum est comparata, quoniam anguli evanescentis Cosinus est =1, ideoque Arcu major, anguli vero recti Cosinus est =o, ideoque Arcu est minor: ex quo patet intra limites o° &90′ dari Arcum, qui sit suo Cosinui aequalis, quem sequente problemate investigemus.