# Introductio in analysin infinitorum 306-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/306-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/306-2

His igitur praemissis, quibus Arcus circulares cum Sinibus & Tangentibus comparari possunt, plurimas quaestiones ad naturam Circuli spectantes resolvere poterimus. Ac primo quidem, patet omnem Arcum Sinu suo esse majorem, nisi sit evanescens; aliter autem ratio Cosinuum est comparata, quoniam anguli evanescentis Cosinus est =1, ideoque Arcu major, anguli vero recti Cosinus est = o, ideoque Arcu est minor: ex quo patet intra limites o° & 90′ dari Arcum, qui sit suo Cosinui aequalis, quem sequente problemate investigemus.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
