# Introductio in analysin infinitorum 310

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/310

Vel, ut lex progressionis statim a principio fiat manifesta, erit BLLZ CMyz – DNVZ E—ALA . 4. 374. Hoc modo innumerabiles inveniri poterunt fractiones continuae in infinitum progredientes, quarum valor verus exhiberi queat. Cum enim, ex supra traditis, infinitae Series, quarum summae constent, ad hoc negotium accommodari queant, unaquaeque transformari poterit in fractionem continuam, cujus adeo valor summae illius Seriei est aequalis. Exempla, quae jam hic sunt allata, sufficiunt ad hunc usum ostendendum: verumtamen optandum esset, ut methodus detegeretur, cujus beneficio, si proposita fuerit fractio continua quaecunque, ejus valor immediate inveniri posset. Quanquam enim fractio continua transmutari porest in Seriem infinitam, cujus summa per methodos cognitas investigari queat, tamen plerumque istae Se ries tantopere fiunt intricatae, ut earum summa, etiamsi sit satis simplex, vix ac ne vix quidem obtineri possit. 375.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
