# Introductio in analysin infinitorum 312-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, PROBLEMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/312-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/312-2

Sic igitur in Circulo Segmentum abscinditur cujus area sit totius Circuli pars quarta, Segmentum autem semissi Circuli aequale est ipse semicirculus ejusque Corda Diameter. Simili modo Segmentum inveniri potest, quod sit triens totius Circuli, quod sequenti Problemate investigemus. PROBLEMA V. Ex puncto Peripheriae A educere duas Cordas AB, AC, quibus area Circuli in tres partes aequales dividatur. SOLUTIO. Posito Circuli Radio = 1, & hemiperipheria =π, sit Arcuns AB vel AC =s; eritque area Segmenti AEB vel AFO — sins: at area Circuli est =π; unde, cum Segmenti AEB area debeat esse triens Circuli, fiet 5— = sin. s = unde resultat Arcus BO ipsa vero 536. His Problematis, quibus Arcus quispiam quaeritur dato Sinui vel Cosinui aequalis, adjungamus sequens, quo quidem idem negotium proponitur, attamen major difficultas occurrit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
