Latin
EXEMPLUM IV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 315
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo si quatuor litterae a, b, C, d, continuo repetitae denominatores fractionis continuae constituant, tum ea plus non inserviet quam secunda, quae duas tantum litteras continebat, &ita porro. 380. Cum igitur fractiones continuae tam utiliter ad extractionem radicis quadratae adhiberi queant, simul inservient aequationibus quadratis resolvendis; quod quidem ex ipso calculo est manifestum, dum x per aequationem quadraticam affectam determinatur. Potest autem vicissim facile cujusque aequationis quadratae radix per fractionem continuam hoc modo exprimi. Sit proposita ista aequatio xx =A* –b, ex qua, cum sit x= 4 4- -,substituatur in ultimo termino loco x valor idem jam inventus, eritque simili ergo modo procedendo, erit per fractionem continuam infinitam quae autem, cum numeratores b non sint unitates, non tam commode adhiberi potest. 381. Ut autem usus in arithmetica ostendatur, primum notandum est omnem fractionem ordinariam in fractionem continuam converti posse.