# Introductio in analysin infinitorum 315

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/315

Simili modo si quatuor litterae a, b, C, d, continuo repetitae denominatores fractionis continuae constituant, tum ea plus non inserviet quam secunda, quae duas tantum litteras continebat, & ita porro. 380. Cum igitur fractiones continuae tam utiliter ad extractionem radicis quadratae adhiberi queant, simul inservient aequationibus quadratis resolvendis; quod quidem ex ipso calculo est manifestum, dum x per aequationem quadraticam affectam determinatur. Potest autem vicissim facile cujusque aequationis quadratae radix per fractionem continuam hoc modo exprimi. Sit proposita ista aequatio xx = A* –b, ex qua, cum sit x= 4 4- -, substituatur in ultimo termino loco x valor idem jam inventus, eritque simili ergo modo procedendo, erit per fractionem continuam infinitam quae autem, cum numeratores b non sint unitates, non tam commode adhiberi potest. 381. Ut autem usus in arithmetica ostendatur, primum notandum est omnem fractionem ordinariam in fractionem continuam converti posse.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
