# Introductio in analysin infinitorum 319

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/319

Quin etiam, si fractio fuerit proposita cujus numerator & denominator sint numeri valde magni, fractiones ex minoribus numeris constantes inveniri poterunt quae, etiamsi propositae non sint penitus aequales, tamen ab ea quam minime discrepent. Hincque problema a WALLISIO olim tractatum facile resolvi potest, quo quaeruntur fractiones minoribus numeris expressae, quae tam prope exhauriant valorem fractionis cujuspiam in numeris majoribus propositae, quantum fieri poterit numeris non majoribus. Fractiones autem nostra hac methodo ortae tam prope ad valorem fractionis continuae, ex qua eliciuntur, accedunt, ut nullae numeris non majoribus constantes dentur quae propius accedant.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
