# Introductio in analysin infinitorum 32

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/32

CAPUTIV. De Linearum cujusque ordinis praecipuis proprietatibus. 66. INter praecipuas proprietates Linearum cujusque ordinis A primum locum tenet earum concursus cum Linea recta, seu intersectionum multitudo, quas Linea recta cum Lineis cujusque ordinis facere potest. Cum enim Linea primi ordinis, seu recta, ab alia Linea recta nonnisi in unico puncto secari possit, Lineae curvae autem in pluribus punctis a Linea recta secari queant; merito ergo quaeri solet in quot punctis Linea curva cujusque ordinis secari possit a Linea recta utcunque ducta: ex ipsa enim hac quaestione natura Linearum curvarum ad varios ordines pertinentium melius cognoscetur. Reperietur autem Linea secundi ordinis a recta in pluribus quam duobus punctis secari non posse: Linea autem tertii ordinis a recta in pluribus quam tribus punctis secari nequit, & ita porro. 67. Supra jam mentionem fecimus modi, quo determinari potest in quot punctis Axis cujusque Curvae ab ipsa Curva secetur. Data enim aequatione inter Abscissam x & Applicatam y, quia ubi Curvae punctum in Axem incidit, ibi Ap CAP. IV. plicata y fit = O, ponatur in aequatione y = o, atque aequatio resultans, quae tantum x continebit, monstrabit valores ipsius TAB. IV.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
