# Introductio in analysin infinitorum 320-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, PROBLEMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/320-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/320-2

540. Hujusmodi quaestiones plures non propono, cum methodus eas resolvendi ex his exemplis clare perspiciatur. Ceterum haec Problemata in hunc finem potissimum sunt excogi tata, ut Circuli natura, cujus quadratura omnibus methodis adhuc usitatis frustra fuit tentata, penitius inspiciatur. Si enim accidisset, ut in solutione cujuspiam Problematis, vel Arcus cum tota Circumferentia commensurabilis, vel ejus Sinus Tangensve per Radium construibilis prodiisset, tum utique species quaedam quadraturae Circuli haberetur. Scilicet, si in solutione Problematis VI. Sinus DE, qui prodit –0. 6665578, inventus fuisset = o, 6666666– –, elegans certe Circuli proprietas innotesceret, Arcus quippe AE construi posset Lineae rectae ADFDE = 1 + — -VZ aequalis. Nulla vero etiamnum ratio patet, quae hujusmodi Circuli quadraturam impossibilem esse evincat: atque, si talis detur, nulla alia via, praeter hanc, quam hoc Capite aperuimus, ad eam investigandam magis apta videtur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
