# Introductio in analysin infinitorum 322-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322-2

APPEND. TAB. XXX. aestimari conveniet ex singulorum ejus punctorum distantiis a Superficie plana pro lubitu assumta. Proposita ergo quacunque Superficie, cujus indolem definiri oporteat, pro arbitrio eligatur Superficies plana, ad quam ex singulis Superficiei propositae punctis perpendicula ducta concipiantur: quo facto, si cujusvis horum perpendiculorum longitudo per aequationem determinari queat, naturam Superficiei hac ipsa aequatione exprimi censebimus. Ex tali enim aequatione vicissim omnia Superficiei puncta assignari poterunt, atque ideo ipsa Superficies determinabitur. 4. Repraesentet planum tabulae eam Superficiem planam, ad quam singula cujusque Superficiei propositae puncta referamus.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
