Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 323
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECUNDUS. CAPUT I. De lineis curvis in genere. Uoniam quantitas variabilis est magnitudo in genere considerata omnes quantitates determinatas in se complectens, in Geometria hujusmodi quantitas variabilis convenientissime repraesentabitur per lineam rectam indefinitam RS. Cum enim in linea indefinita magnitudinem quamcunque determinatam abscindere liceat, ea pariter ac quantitas variabilis eandem quantitatis ideam menti offert. Primum igitur, in linea indefinita RS punctum assumi debet A, unde magnitudines determinatae abscindendae initium sumere censeantur; sicque portio determinata APrepraesentabit valorem determinatum in quantitate variabili comprehensum. 2. Sit igitur x quantitas variabilis, quae per rectam indefinitam LIB. II. nitam RS repraesentetur, atque manifestum est omnes valores determinatos ipsius x, qui quidem sint reales, per portiones in recta RS abscindendas repraesentari posse. Scilicet, si punctam P in ipso puncto A capiatur, intervallum AP evanescens exhibebit valorem *=o; quo magis autem punctum P ab A removetur, eo major valor determinatus ipsius x intervallo AP repraesentabitur. Vocantur autem haec intervalla AP, ABSCISSAE. Atque ideo Abscissae exhibent variabilis x valores determinatos.