Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 324
Unproofread scanNot analysed yet
Sit M punctum quodcunque Superficiei propositae, quod extra planum tabulae situm concipiatur, unde ad hoc planum perpendicularis demittatur MQ, plano in puncto Q occurrens. Jam, ad situm hujus puncti Q calculo exprimendum, assumatur in plano tabulae recta quaepiam AB pro Axe, ad quem ex puncto Q recta normalis ducatur QP. Denique in ipso Axe AB sumatur punctum quodvis A pro initio Abscissarum: quo facto, situs puncti M innotescet si noverimus longitudines trium istarum Linearum AP, PQ &QM; sicque tribus Coordinatis inter se normalibus situs cujusque Superficiei puncti M simili modo determinabitur, quo Linearum curvarum in plano sitarum singula puncta per duas Coordinatas inter se normales exhiberi solent. Cum igitur habeamus tres Coordinatas AP, PQ &QM, ponamus AP=x, PQ =y, &QM= z; ex hisque indolem Superficiei propositae intelligemus, si, sumtis pro lubitu binis x &y, noverimus quanta futura sit tertia z; hoc enim modo omnia Superficiei puncta M determinare poterimus. Natura ergo cujusvis Superficiei exprimitur aequatione, qua Coordinata z definitur per binas reliquas x &y una cum constantibus. Hinc pro quavis Superficie proposita variabilis z aequabitur Functioni cuidam binarum variabilium x &γ. Atque vicissim, si z aequalis fuerit Functioni cuicunque ipsarum x &y, tum ista aequatio exhibebit Superfi- CAP. I.