# Introductio in analysin infinitorum 325

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/325

ciem quampiam, cujus natura ex ipsa illa aequatione innotescet. Substituendis enim pro x & y omnibus, quos recipere possunt, valoribus, tam affirmativis quam negativis, omnia plani assumti puncta Q obtinebuntur: tum vero ex aequatione ipsius z per x & y constabit ubique longitudo perpendiculi QM = z, donec ad Superficiem pertingat: qui ipsius 2 valor si fuerit affirmativus, punctum Superficiei M supra planum APQ, erit situm; sin autem sit negativus, infra hoc planum cadet; si evanescat, punctum Superficiei M in hoc ipso plano reperietur; at, si fuerit imaginarius, tum puncto Q. nullum prorsus Superficiei punctum M respondebit. Quod si autem eveniat, ut 3 habeat plures valores reales, tum recta ad planum normalis per punctum Q ducta Superficiem in pluribus punctis M trajiciet. 6. Quod igitur ad varias Superficierum naturas attinet, hic statim se offert distinctio in continuas seu regulares, & discontinuas seu irregulares. Superficies scilicet continua erit, cujus omnia puncta per eandem aequationem inter Z & x & y exprimuntur; seu, ubi z est eadem Functio ipsarum x & y pro omnibus Superficiei punctis. Superficies autem irregularis est cujus variae partes per diversas Functiones exhibentur; uti, si proposita fuerit Superficies, quae in uno loco sit sphaerica, in alio conica, seu cylindrica, seu plana. Hic autem Superficies irregulares penitus excludimus, atque ad solas regulares, quarum natura una quadam constanti aequatione contineatur, respiciemus. His enim pertractatis, quoniam Superficies irregulares ex partibus variarum regularium sunt conflatae, etiam istas facile dijudicare licebit. 7. Superficierum autem regularium primaria divisio instituitur in algebraicas & transcendentes. Superficies autem algebraica vocatur, cujus natura exprimitur per aequationem algebraicam inter Coordinatas x, y & 2; seu, quando z aequalis est Functioni algebraicae ipsarum x & y. Contra igitur, si 2 non fuerit Functio algebraica ipsarum x & y; seu, si in aequa

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
