# Introductio in analysin infinitorum 326

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/326

Hic igitur primum occurrunt eae Superficies, pro quibus z aequatur Functioni uniformi ipsarum x & y. Sit P hujusmodi Functio uniformis, seu rationalis, ipsarum x & y; atque, si fuerit 2 = P, singulis punctis plani Q totidem respondebunt Superficiei puncta; seu, quaelibet recta ad planum APQ normalis Superficiem in unico puncto trajiciet. Neque vero hoc casu usquam valor rectae QM fieri poterit imaginarius; sed omnes istiusmodi rectae puncta Superficiei realia praebebunt. Interim tamen ista Functionum diversitas non essentialem varietatem inter Superficies producit; pendet enim a situ plani APQ, qui, perinde ac Axis, est arbitrarius; ita ut, si Superficies eadem ad aliud planum referatur, Functio z quae erat uniformis, evadere possit utcunque multiformis. 9. Sint P & Q Functiones quaecunque uniformes ipsarum x & y; atque, si fuerit 22 – Pz –Q= o tum rectae per singula plani puncta Q normaliter ductae Superficiem, vel in duobus punctis secabunt, vel nusquam: habebit enim 2 duos valores, qui vel ambo erunt reales, vel ambo imaginarii. Simili modo si, denotantibus P, Q & R Functiones uniformes ipsarum x & y, fuerit 23 — PzrTQE–R = o; tum erit z Functio triformis, & quaelibet recta QM Superficiem secabit vel in tribus punctis, si omnes radices aequationis fuerint reales; vel tantum in unico, si scilicet binae radices fuerint imaginariae. Similique modo erit judicandum, si z definiatur per aequationem, in qua plures obtineat dimensiones. Quam multiformis igitur futura sit Functio z facillime cognoscetur, si aequatio inter x & y & z, ad rationalitatem perducatur. 10.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
