# Introductio in analysin infinitorum 329

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/329

Quemadmodum ergo in Figuris planis ea Linea recta, qua Figura in duas partes similes & aequales dirimebatur, Diameter est appellata; ita in solidis id planum, quo Corpus in duas partes similes dividitur, Diametrale vocemus. Quare, si variabilis z in aequatione ubique pares habeat dimensiones, tum planum APQ, erit diametrale. 14. Simili modo intelligitur, si in aequatione pro Superficie variabilis y, quae ad planum APq est normalis, ubique pares habeat dimensiones, tum planum APq fore diametrale. Sin autem variabilis x pares ubique habeat dimensiones, tum planum Ap ξ erit diametrale. Ex aequatione ergo pro quavis Superficie inter tres variabiles x, y, & 2 data statim apparet, utrum ex tribus planis APQ, APq, Apξ, sit diametrale an secus. Fieri autem potest, ut duo, imo omnia tria haec plana, sint diametralia. Scilicet, pro Globo, cujus Centrum sit in A, ob radium AM = V (xx F yy + zz) a, erit xx + γγψz2 = aa, unde singulis hisce tribus planis Globus in duas partes similes & aequales dispertietur. 15. Ad Figuram Superficiei, quae in proposita aequatione continetur, cognoscendam, ad tria illa plana inter se normalia imprimis attendi oportet, quae in Figura repraesentantur per QQQQ, & ITTT, atque VVIV:V:, atque se mutuo in puncto A intersecant. Haec tria plana, si in infinitum quaquaversus producta concipiantur, universum spatium divident in octo regiones, quae in Figura exhibentur litteris AX, AX, AX, AX, AX, AX, AX, & AX. Quod, si jam in prima regione AX variabiles *, y, & 2 Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. Tt

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
