Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 333
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet si in aequatione pares ubique habeat dimensiones variabilis convenient regiones convenient regiones convenient regiones 20. Ut partes Superficiei in regionibus disjunctis prima &quinta sitae inter se sint aequales, tum aequationem ita comparatam esse oportet, ut maneat eadem, etiamsi binae variabiles y &2 negativae accipiantur. Hoc igitur eveniet si ambae y &z in singulis aequationis terminis vel pares ubique vel impares dimensiones junctim sumtae constituant. Quod si autem regio prima congruat cum quinta, tum secunda cum tertia, quarta cum octava, &sexta cum septima conveniet. Simili modo, si in aequatione pro Superficie binae variabiles x &z vel parem ubique dimensionum numerum, vel imparem ubique adimpleant, tum regio prima cum sexta, secunda cum quarta, tertia cum octava, &quinta cum septima congruet, Scilicet APPEND.