# Introductio in analysin infinitorum 333

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/333

Scilicet si in aequatione pares ubique habeat dimensiones variabilis convenient regiones convenient regiones convenient regiones 20. Ut partes Superficiei in regionibus disjunctis prima & quinta sitae inter se sint aequales, tum aequationem ita comparatam esse oportet, ut maneat eadem, etiamsi binae variabiles y & 2 negativae accipiantur. Hoc igitur eveniet si ambae y & z in singulis aequationis terminis vel pares ubique vel impares dimensiones junctim sumtae constituant. Quod si autem regio prima congruat cum quinta, tum secunda cum tertia, quarta cum octava, & sexta cum septima conveniet. Simili modo, si in aequatione pro Superficie binae variabiles x & z vel parem ubique dimensionum numerum, vel imparem ubique adimpleant, tum regio prima cum sexta, secunda cum quarta, tertia cum octava, & quinta cum septima congruet, Scilicet APPEND.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
