# Introductio in analysin infinitorum 336

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/336
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/336

Cum autem tres dentur combinationes, notandum est si duae exposita proprietate fuerint praeditae, tum simul tertiam combinationem eadem proprietate esse gavisuram. 24. Quod si ad conditiones, quae quaternas regiones similes & aequales produxerant, nova insuper accedat in iis non contenta, quae per se aequalitatem in binas regiones inferret, tum omnes prorsus regiones inter se fient aequales, atque Superficies constabit ex octo partibus inter se aequalibus & similibus.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
