Latin
CAPUT II
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 337-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Sectionibus Superficierum à planis quibuscunque factis. 26. QUemadmodum intersectiones Linearum sunt puncta, ita Superficierum intersectiones sunt Lineae vel rectae vel curvae. Intersectio duorum planorum est Linea recta, uti ex Elementis constat. Globi autem plano secti figura est Circulus. Plurimum autem ad cognitionem Superficiei affertur subsidii, si Lineas, quibus Superficies a datis planis intersecatur, noverimus. Hoc enim modo simul infinita SuEuleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. APPEND. TAB. XXXI. perficiei puncta innotescunt, cum modo praecedente singuli variabilis unius z valores singula tantum Superficiei puncta praebeant. 27. Cum igitur Superficies ad tria plana inter se normalia referamus, ante omnia investigari conveniet intersectiones Superficiei &horum planorum. Sumto ergo primo plano APQ, quod variabilibus AP =x, ΛQ =y determinatur, (quoniam tertia variabilis z designat distantiam cujusque Superficiei puncti ab hoc plano,) perspicuum est, si ponatur 2 =o, ea Superficiei puncta inventum iri, quae in ipso plano APQ.