# Introductio in analysin infinitorum 337

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/337

Aequatio ergo pro hujusmodi Superficiebus omnes hactenus memoratas proprietates conjunctim possidebit: scilicet, singulae variabiles x, y, z seorsim consideratae ubique pares constituent dimensiones; ex quo jam sequitur binas quasque junctim consideratas, atque etiam omnes tres simul sumtas, ubique pares esse constituturas dimensiones. 25. Utrum autem aequatio inter tres variabiles proposita una duabusve vel adeo tribus exhibitarum proprietatum sit praedita an non, id quidem, quod ad cujusvis variabilis pares dimensiones attinet, facile perspicitur. Neque difficilius est inquirere, utrum omnes variabiles simul consideratae ubique vel pares vel impares constituant dimensiones. At utrum binae tantum ad hanc proprietatem sint comparatae, difficilius erit examinare. Ponatur in aequatione vel x = nz, vel y = nz, vel * = ny, ac dispiciatur utrum uno alterove casu aequatio resultet, in qua variabilis z duobus prioribus casibus, vel y postremo casu, ubique induat pares dimensiones: quod si eveniat, duae variabiles junctim sumtae ubique vel pares vel impares dimensiones constituant necesse est; hincque Superficies duas saltem habebit partes inter se similes & aequales.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
