# Introductio in analysin infinitorum 338

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/338

sint sita, atque idcirco aequatio residua inter x & y exhibebit Lineam, qua Superficies a plano APQ intersecatur. Simili modo, si ponatur y =0, aequatio inter x & z exprimet intersectionem Superficiei a plano APR factam; atque, posito * = o, aequatio inter y & z dabit intersectionem Superficiei & plani AQR. 28. Supra jam innuimus Superficiem Globi Centrum in puncto A habentis, cujus radius = a, exprimi hac aequatione xx + γy + z8 =aa; hoc ergo exemplo ad illustrationem harum intersectionum utar. Sit igitur 2 =0, atque aequatio xx –γy = aa, exhibebit intersectionem Globi a plano APQ. factam, quam ergo patet esse Circulum Centrum A & radium = a, habentem. Simili modo, facto y =0, intersectio Globi a plano APR facta erit Circulus aequatione xx + 22 = aa, contentus. Eodemque modo, si ponatur x =0, aequatio yy – 32 = aa, parem Circulum pro intersectione plani AQR indicat. Haec quidem sunt satis nota, cum Sectiones Globi planis per ejus Centrum transeuntibus factae omnes sint Circuli maximi, seu cum Globo radium communem habentes. 29. Haud difficilius erit Sectiones Superficiei per plana alia uni istorum planorum principalium parallela factas determinare. Concipiatur planum plano APQ parallelum ab eoque distans intervallo =h, omnia ergo Superficiei puncta, quorum ab eodem plano APQ distantia, quae per variabilem 2 indicatur, est =h, simul in isto plano parallelo sita erunt, ideoque intersectionem formabunt. Pro hac ergo intersectione aequatio habebitur, si in aequatione pro Superficie ponatur 2 = tum enim habebitur aequatio inter binas Coordinatas orthogonales x & y naturam sectionis exprimens. Eodem autem modo sectiones, quae per plana vel ipsi APR vel AQR parallela fiunt, definientur, unde superfluum foret, quae de uno dicta sunt, in reliquis repetere.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
