Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 339-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPEND TAB. XXXI. 32. Hujusmodi ergo Superficies non solum animo facile concipitur, sed etiam construitur atque in data materia efformatur. Ponamus enim in aequatione deesse variabilem z, ita ut aequatio tantum sit inter Coordinatas AP—x &AQ. PM =γ; ex hac in plano APQ describatur Linea curva BMD. Quo facto concipiatur Linea recta infinita ad planum hoc perpetuo normalis secundum Lineam hanc curvam BMD circumferri; atque haec recta motu suo producet seu efformabit Superficiem, per eam aequationem indicatam.