# Introductio in analysin infinitorum 339

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/339

30. Si ergo in aequatione pro Superficie inter tres Coordinatas x, y & z, una earum 2 ponitur constans = ha tum sectio Superficiei per planum plano APQ parallelum ab eoque intervallo h distans formata oritur. Quod si ergo successive huic litterae h omnes valores possibiles, tam affirmativi quam negativi, tribuantur, tum omnes sectiones Superficiei, quae a planis plano APQ parallelis formantur, obtinentur: atque, cum tota Superficies hujusmodi planis parallelis in partes infinitas dissecari possit, hocque modo omnes sectiones cognoscantur, ex istis omnibus sectionibus tota Superficies innotescet. Omnes scilicet istae sectiones unica aequatione inter Coordinatas x & y, constantem indeterminatam h involvente, exprimentur; ex quo omnes istae sectiones erunt Lineae vel similes vel saltem affines una aequatione contentae. 31. Omnes ergo sectiones Superficiei plano APQ parallelae erunt inter se aequales, atque a planis APR, AQR aequali modo trajicientur, si aequatio inter x & y ita fuerit comparata, ut eadem maneat quicunque valor ipsi h tribuatur. Hoc autem evenire nequit, nisi variabilis z, cujus loco h est posita, prorsus desit in aequatione pro Superficie. Quo circa, si variabilis tertia z in aequationem Superficiei omnino non ingrediatur, tum omnes sectiones plano APQ parallelae erunt inter se aequales; quarum natura exprimetur ipsa Superficiei aequatione; quippe, quae duas tantum variabiles x & y involvit. Simili vero modo, si in aequatione pro Superficie vel variabilis x vel y desit, tum omnes sectiones vel plano AQR vel plano APR parallelae inter se congruent.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
