Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 34
Unproofread scanNot analysed yet
Hocque modo cum ex singulis Factoriribus simplicibus denominatoris erutae fuerint fractiones partiales, tum harum omnium aggregatum aequabitur Functioni propositae nisi fuerit spuria; si enim fuerit spuria, pars integra insuper extrahi atque ad istas fractiones partiales inventas adjici debebit, quo prodeat valor Functionis –in forma simplicissima expressus. Perinde autem est sive fractiones partiales ante extractionem partis integrae, sive post quaerantur. Eaedem enim ex singulis denominatoris N Factoribus prodeunt fractiones partiales, sive adhibeatur ipse numerator M, sive idem quocunque denominatoris N multiplo vel auctus vel minutus; id quod regulas datas contemplanti facile patebit.