# Introductio in analysin infinitorum 34-3

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/34-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/34-3

71. Si in aequatione generali pro Lineis tertii ordinis ponamus γ =0, prodibit hujusmodi aequatio ὁ Σ ψβκ τ γκκ τ δκ᾽, quae cum plures tribus radicibus habere nequeat, perspicuum est Lineas tertii ordinis a Linea recta in pluribus quam tribus punctis secari non posse. Fieri vero potest ut Linea tertii ordinis a Linea recta in paucioribus punctis secetur, nempe vel in duobus, si δ =0, & aequationis o = α- βx + yxx ambae radices fuerint reales; vel in unico si superioris aequationis duae radices fuerint imaginariae, aut si sit & δ=ο & γ==0; vel etiam nusquam si δ = o & reliquae aequationis ambae radices fuerint imaginariae, quod idem evenit si C, γ, & δ evanescant, at a fuerit quantitas non aequalis nihilo72. Simili modo colligetur Lineas quarti ordinis a recta in pluribus quam quatuor punctis secari non posse; haecque proprietas ad omnes Linearum ordines ita extendetur, ut Lineae ordinis n a Linea recta in pluribus quam n punctis secari nequeant. Neque vero hinc sequitur omnem Lineam ordinis n a quavis Linea recta in n punctis secari, sed utique fieri potest ut numerus intersectionum sit minor, imo subinde prorsus nullus, uti de Lineis secundi & tertii ordinis annotavimus. hoc ergo tantum propositionis vis est posita, quod intersectionum numerus major nunquam esse possit, quam exponens ordinis ad quem Linea curva refertur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
