# Introductio in analysin infinitorum 34

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/34

Hocque modo cum ex singulis Factoriribus simplicibus denominatoris erutae fuerint fractiones partiales, tum harum omnium aggregatum aequabitur Functioni propositae nisi fuerit spuria; si enim fuerit spuria, pars integra insuper extrahi atque ad istas fractiones partiales inventas adjici debebit, quo prodeat valor Functionis – in forma simplicissima expressus. Perinde autem est sive fractiones partiales ante extractionem partis integrae, sive post quaerantur. Eaedem enim ex singulis denominatoris N Factoribus prodeunt fractiones partiales, sive adhibeatur ipse numerator M, sive idem quocunque denominatoris N multiplo vel auctus vel minutus; id quod regulas datas contemplanti facile patebit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
