# Introductio in analysin infinitorum 341

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/341

Namque, si tribuatur ipsi z valor constans B, manifestum est aequationem hh = mhx + xx +yy, si pro h successive alii aliique valores tribuantur, infinitas continere figuras inter se similes; quarum Parametri sint aequales, seu proportionales ipsi h. Cum igitur hae sectiones non solum sint similes, sed etiam crescant in ratione distantiarum a plano APQ, Lineae, quae ex puncto A per singularum sectionum puncta homologa ducuntur, erunt rectae. 35. Proposita ergo hujusmodi aequatione inter tres variabiles x, y, & z homogenea, tribuatur ipsi z valor datus AR =h sitque TSs Mm figura in plano ipsi APQ parallelo & per punctum R ducto, quam exhibebit aequatio inter x & y, ita ut sit RV=x, & VM =y. Quod si ergo haec sectio una TOsMm fuerit descripta, concipiatur circa ejus Perimetrum circumduci Linea recta infinita perpetuo per punctum A transiens; atque haec recta motu suo describet Superficiem in aequatione proposita contentam. Perspicuum vero est, si figura TSSMm fuerit Circulus Centrum in R habens, tum prodire Conum rectum; sin R non sit Centrum, Conum scalenum: at, si illa figura fuerit rectilinea, orientur cujusque generis Pyramides. Quam ob rem Superficies, quae in hoc aequationum generum continentur, hic conicas seu pyramidales vocabimus. 36. Ex his manifectum est, si aequatio inter tres variabiles *, y & z fuerit homogenea, atque adeo Superficies conica seu pyramidalis; tum non solum omnes sectiones uni plano principali APQ parallelas inter se esse figuras similes, quarum Parametri sint distantiis sectionum a vertice A proportionales; sed, ob eandem rationem, intelligitur quoque, omnes sectiones, quae sint vel plano APR vel plano AQR parallelae, eadem illa proprietate esse praeditas, ut sint figurae inter se similes, quarum latera homologa teneant distantiarum ab A rationem. Infra vero ostendetur omnes omnino sectiones hujusmodi Corporum, quae sunt inter se parallelae, seu quae sunt parallelae plano cuicunque per Verticem A ducto, inter se quoque fore similes, earumque Parametros distantiis a vertice A esse proportionales.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
