Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 342
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vero etiam hinc non sequitur, sectiones, quae alio cuipiam plano sint parallelae, fore inter se similes. 38. In hoc genere ambo praecedentia continentur. Si enim fuerit Z =z, seu Z =2z, ob aequationem inter x, y &2 homogeneam, orientur Superficies conicae. Idem evenit, si fuerit Z =a +β; hoc tantum discrimine, quod Vertex Coni non in ipsum punctum A cadat; scilicet, si fuerit Z =b–2 Vertex Coni ab A distabit intervallo b. Quod si jam statuatur b =oo, figura conica abibit in cylindricam, fietque Z =1. Hinc aequatio pro Superficiebus cylindricis ita erit comparata, ut in ea variabiles x &y una cum constanti 1 ubique eundem dimensionum numerum adimpleant. Quomodocunque autem aequatio inter *&y fuerit comparata, si tertia variabilis z in eam non ingrediatur, semper per unitatem homogeneitas impleri potest: unde, uti supra jam ostendimus, omnis aequatio una variabili carens exprimit Superficiem cylindricam. 39. Inter haec Corpora, in quibus omnes sectiones, uni plano principali APQ parallelae, sunt figurae similes, maxime notatu sunt digna ea, quorum istae sectiones sunt Circuli Centra in eadem recta AR ad planum APQ normali habentes. Hujusmodi Corpora torno efformantur, indeque tornata appellantur. Pro hujusmodi ergo Corporibus aequatio generalis erit ZZ =xx Tyy: quicunque enim valor variabili 2 tribuatur, ut fiat Z =H, prodibit pro sectione plano APQ pa CAP. II. rallela aequatio HH =xx –yy, quae est pro Circulo radium =H &Centrum in recta AR habente. Si fuerit Ζ2 =22, habebitur Conus rectus: sin ZZ==αa, Cylindrus; &,si ZZ =aa -22 prodibit Globus, quae sunt species praecipuae Corporum tornatorum. 40. Contemplemur ejusmodi Corpora, quorum omnes seTAB. ctiones PTV normales ad Axem AP sint Triangula, horumXXXII.