Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 344
Unproofread scanNot analysed yet
Quare in ea ponatur Basis AC =a, &altitudo AD ==b; sumtisque Coordinatis Aq =ρ, &qm =q, sit q Functio quaecunque ipsius p. Concipiatur nunc sectio quaecunque parallela PTV, posito intervallo AP=x; eritque Basis PV= Functioni ipsius x, quae sit =P, &altitudo PT =Functioni ipsius x, quae sit Q. Vocetur jam PQ =y &QM =2; atque, ex affinitatis natura, erit a: p =P: y &b: 7= Q. 2; seu y =43. Quod si ergo datae fuerint omnes tres sectiones principales Corporis, ABC, ACD, &ABD; hinc natura ipsius Corporis determinabitur, quod habeat omnes sectiones, ipsi ACD parallelas, simul eidem affines. Primum enim dantur P &Q Functiones ipsius x; tum vero est q Functio ipsius p; unde, ex binis variabilibus x &p, definiuntur ambae variabiles y &z. Verum, si aequationem inter tres Coordinatas x, y &z desideremus; quoniam q est Functio ipsius p; seu, quia datur aequatio inter p &q, in hac aequatione substi1, &q =2; sicque, ob P &Q Functiones tuatur p =ipsius x, orietur aequatio inter tres Coordinatas x, y &2, qua natura Corporum ad hoc genus pertinentium exprimetur. Patet autem, posito x =o, fieri oportere Ρ=A &Q=b. 44. Si in aequatione pro Superficie duae variabiles y