# Introductio in analysin infinitorum 344

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/344

Quare in ea ponatur Basis AC = a, & altitudo AD == b; sumtisque Coordinatis Aq =ρ, & qm = q, sit q Functio quaecunque ipsius p. Concipiatur nunc sectio quaecunque parallela PTV, posito intervallo AP=x; eritque Basis PV= Functioni ipsius x, quae sit = P, & altitudo PT = Functioni ipsius x, quae sit Q. Vocetur jam PQ =y & QM =2; atque, ex affinitatis natura, erit a: p = P: y & b: 7= Q. 2; seu y = 43. Quod si ergo datae fuerint omnes tres sectiones principales Corporis, ABC, ACD, & ABD; hinc natura ipsius Corporis determinabitur, quod habeat omnes sectiones, ipsi ACD parallelas, simul eidem affines. Primum enim dantur P & Q Functiones ipsius x; tum vero est q Functio ipsius p; unde, ex binis variabilibus x & p, definiuntur ambae variabiles y & z. Verum, si aequationem inter tres Coordinatas x, y & z desideremus; quoniam q est Functio ipsius p; seu, quia datur aequatio inter p & q, in hac aequatione substi1, & q = 2; sicque, ob P & Q Functiones tuatur p = ipsius x, orietur aequatio inter tres Coordinatas x, y & 2, qua natura Corporum ad hoc genus pertinentium exprimetur. Patet autem, posito x = o, fieri oportere Ρ=A & Q=b. 44. Si in aequatione pro Superficie duae variabiles y

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
