# Introductio in analysin infinitorum 346

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/346

XXXIII. sectio AKMP ad planum ACVP inclinatur, – φ; & ponatur recta PM =ve, quae erit Applicata sectionis quaesitae; quo facto habebitur QM= 2 = v. sin. φ, & PQ=y =V. cos.c. Quod si ergo in aequatione pro Superficie loco variabilium y & z isti valores v. cosQ & visin. Q substituantur, orietur aequatio inter duas variabiles x & v, qua natura sectionis AKMP exprimetur. Simili vero modo omnes quoque sectiones, quae fiunt secundum alterutrum binorum reliquorum Axium principalium AQ vel AR, invenientur. Tres enim isti Axes AP, AQ & AR, a quibus tres variabiles x, y & z pendent, ita inter se sunt permutabiles, ut perpetuo, quicquid de eorum uno docetur, ad binos reliquos transferatur. 47. Sumto ergo plano APQipro norma, ad quod omnes sectiones Superficiei referantur; sectio quaecunque plano facta vel erit parallela huic plano, vel ad id erit inclinata; hocque casu planum sectionis continuatum alicubi intersecabit planum APQ. atque intersectio istorum planorum erit Linea recta. Priori quidem casu, quo planum sectionis parallelum est plano APQ, natura sectionis innotescet tribuendo quantitati z valorem constantem. Posteriori vero casu, quo planum sectionis ad planum APQ inclinatur, naturam sectionis adhuc tantum definire licet, si vel recta AP vel recta AQ fuerit intersectio plani secantis cum plano APQ. Ad omnes ergo omnino sectiones eruendas superest, ut quascunque alias binorum illorum planorum intersectiones contemplemur. 48. Sit recta ES, Axi AP parallela, intersectio plani secantis cum plano APQ.: angulusque inclinationis QSM, quo planum secans ESM ad planum APQ inclinatur, ponatur = 9, & distantia AE vocetur = f. Cum jam sit ΑΡΣκ, PΟ=y & QMSZ; erit ES–x, & QS γ f. Quod si ergo sectio ad rectam ES tanquam Axem referatur, erit Abscissa ES =x, Applicata vero SM ponatur = v; unde, ob angulum QSM = O, obtinebitur QM= = v. sin. φ, & SQ = y + f = v. cos. φ, hincque ) v. cos. 9 – f. Quare, si in aequatione pro Superficie inter x, y, & 2, substituatur y = v. cosc - f & 2 – v.sin. O. orietur aequatio inter Coordinatas * & v sectionis ESM quaesitae.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
