# Introductio in analysin infinitorum 347-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/347-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/347-2

XXXIII. APPEND inferiorem referatur; supremis scilicet membris, post substitutionem, se se tollentibus. 51. Si igitur in aequatione pro Superficie tres variabiles x, y & 2 unicam tantum constituant dimensionem, ita ut aequatio sit hujusmodi ax + βy + γ2 =a; tum omnes hujus Superficiei sectiones erunt Lineae rectae. Erit autem hoc casu Superficies plana; uti, cum attendenti facile patebit, tum infra clarius ostendetur: atqui ex Elementis notum est sectionem duorum planorum Lineam rectam esse oportere.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
