Latin
XXXIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 348
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo hinc intelligitur omnium Solidorum, quorum natura hac generali aequatione contineatur ἀκτ Φ βγ? +γρ᾽ τ δὲν τ εκου Φζγυ τ aκ Φ bν τ ὐψ ες =03 singulas sectiones, nisi sint Lineae rectae, Lineas secundi ordinis esse debere, neque ullam dari sectionem, cujus natura per aequationem secundi gradus exprimi nequeat. CAPUT III. De sectionibus Cylindri, Coni &Globi. 52. QUoniam haec Corpora in Elementis Stereometriae considerari solent, eorum sectiones hic antea investigari conveniet, quam ad Solida alia minus nota progrediamur. Primum igitur, Cylindrorum duae occurrunt species in Elementis, rectorum scilicet ac scalenorum. Cylindrus rectus vocatur, cujus omnes sectiones ad Axem normales sint Circuli inter se aequales, atque Centra in eadem Linea recta disposita habentes. Cylindrus autem scalenus sectiones ad Axem, non normales sed sub dato angulo inclinatas, habet circulares; quae affectio commodius ita exprimetur, ut dicamus Cylindrum obliquum seu scalenum esse cujus omnes sectiones ad Axem normales sint Ellipses aequales, quarum Centra eadem Linea recta, quae Axis Cylindri vocatur, sint posita. 53. Sit igitur Cylindrus, sive rectus sive scalenus, cujus Axis CD perpendiculariter insistat plano tabulae; sitque ejus Basis AEBF, seu sectio a plano tabulae formata, vel Circulus vel Ellipsis.