# Introductio in analysin infinitorum 35

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/35

73. Ex numero igitur intersectionum, quas Linea recta quaecunque cum data Linea curva facit, ordo ad quem Linea curva pertineat, definiri non poterit. Si enim intersectionum numerus sit = n non sequitur Curvam ad ordinem Linearum n pertinere, sed ad quemvis ordinem superiorem aeque referri poterit: quin etiam fieri potest ut Curva ne quidem sit algebraica sed transcendens. Excludendo autem semper tuto affirmari potest, Lineam curvam, quae a recta in n punctis secetur, ad nullum Linearum ordinem inferiorem pertinere posseSic, si proposita Linea curva a recta in quatuor punctis secetur, certum est, eam neque ad ordinem secundum, neque tertium referri; utrum autem in ordine quarto, aut superiori quopiam contineatur, an sit transcendens, hinc dijudicari non potest. 74. Aequationes generales, quas pro Lineis cujusque ordinis exhibuimus, plures continent quantitates constantes arbitrarias, quibus si valores determinati tribuantur, Lineae curvae penitus determinabuntur, atque ad datum Axem ita describentur, ut reliquae Lineae curvae omnes, quae quidem in eadem aequatione generali continebantur, excludantur. Ita, quamvis in aequatione primi ordinis o = α ψ βκ –yy sola Linea recta contineatur; tamen ejus posito respectu Axis infinitis modis variari potest, pro diversis infinitis valoribus quantitatum constantium α, β, γ. Quamprimum autem his quantitatibus constantibus definiti valores tribuuntur, positio Lineae rectae determinatur, ut praeter hanc nulla alia aequationi satisfacere queat. 75. Haec igitur aequatio o = α ψ E* + γy tres determinationes admittere videri posset, ob tres constantes arbitrarias α, 6, & γ. Verum ex natura aequationum intelligitur aequationem jam determinari, si tantum ratio inter has constantes definiatur, scilicet ratio binarum ad unam; ex quo ista aequatio duas tantum admittet determinationes.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
