# Introductio in analysin infinitorum 350

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/350

Substituantur isti valores in aequatione pro Cylindro aaec = aayy + cexx, atque resultabit pro sectione quaesita ista aequatio aace = aauu + cett (cos. φ)2: quae indicat sectionem fore Ellipsin Centrum in puncto D habentem, cujus alter Axis principalis in rectam DG cadat, alter vero ad hunc sit normalis. Erit vero semiaxis in rectam DG cadens (facto u = o) = — 4 Vel, ducatur recta BH pacos. O rallela ipsi GD, erit BH – – alter semiaxis sectionis cos. 0 quaesitae, alter vero conjugatus erit =c = CE. 57. Erit ergo sectio Cylindri hoc modo orta Ellipsis, cujus semiaxes conjugati erunt – & c. Quod si ergo in Basi cos. Q AEBF fuerit AC=a semiaxis major; tum, ob – majocos. q rem quam a, sectiones erunt Ellipses magis oblongae, quam Basis. Sin autem fuerit c minor quam a: seu, si intersectio GT fuerit Axi majori Basis parallela, tum fieri potest ut in sectione ambo Axes fiant inter se aequales, atque adeo sectio Circulus evadat. Eveniet hoc si fuerit; = c, seu cosφcos. 9 1/. Cum igitur sit in Triangulo BCH ad C rectangulo an- CAP. III. gulus CBH =O, erit cos. 9 – I Quare, si sumatur BH = CE, sectiones erunt Circuli, quod cum duplici modo fieri queat, rectam BH =CE sive supra sive infra constituendo, binae existent sectionum circularium series, quae ad Axem CD oblique erunt inclinatae; ex quo hujusmodi Cylindri scaleni appellantur. 58. Sit nunc recta GT, utcunque oblique posita, interseTAB. XXXIV.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
