Latin
CAPUT IV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 365-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De immutatione Coordinatarum. 86. (Uemadmodum aequationes pro Lineis curvis in eodem plano sitis in innumerabiles formas diversas transformari possunt, immutandis cum Abscissarum initio, tum Axis positione, tum utroque: ita in praesenti negotio multo adhuc major varietas locum habet. Primum enim in eodem plano, in quo binae Coordinatae sunt sitae, hae infinitis modis variari possunt. Deinde vero hoc ipsum planum, quod duas contiZ z 3 APPEND TAB. XXXVII. continet Coordinatas mutari, sicque prior varietas in infinitum augeri poterit. Data scilicet aequatione inter tres Coordinatas inter se normales, perpetuo inveniri potest alia aequatio inter tres quascunque alias Coordinatas pariter inter se normales, quarum positio respectu priorum infinities magis variari potest, quam si duae tantum essent Coordinatae, uti usu venit in aequationibus Linearum curvarum. 87. Ponamus primum solum Abscissarum x initium in Axe mutari, ita ut binae reliquae Coordinatae y &z maneant eaedem; atque nova Abscissa quantitate constante ab x discrepabit.