# Introductio in analysin infinitorum 367

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/367

t. cos.ζ +u. sin. ζ –4; & QP=QU–TR γ = u. cos. ζ– t. sin. ζ– b. Quod si ergo isti valores loco x & y in aequatione pro Superficie proposita substituantur, resultabit aequatio inter ternas novas Coordinatas 1, u & z, qua ejusdem Superficiei natura exprimetur. Haec igitur nova aequatio multo latius patentem speciem prae se feret, cum in eam ingrediantur tres novae constantes arbitrariae a, b & angulus (, quae in priori aequatione non inerant. Haecque erit aequatio generalis: quando quidem idem planum, in quo binae Coordinatae x & y versantur, retineatur. 90. Varietur nunc quoque planum, in quo binae priores Coordinatae x & y erant assumtae: ac primo quidem ita ut intersectio novi plani cum priori APQ incidat in ipsam rectam AP, quae etiam pro novis Coordinatis tanquam Axis spectetur. Sit igitur APT hoc novum planum, cujus ad prius APQ inclinatio erit angulus QPT, qui ponatur n. Ex M in PT ducatur normalis MT, quae simul in novum planum erit perpendicularis & vicem tertiae Coordinatae tenebit. Ponantur ergo tres novae Coordinatae AP=x, PTu, & TM=V: &, ducta TR ad PQ, & TS ad QM normali, erit TR=u. sin. 4, PR=u. cosη; ΤS=V. sin., & MS. v. cos. n. Hinc erit PQ = y = u. cos.y — v. sin. n & QM= 2 = v. cos. n +u. sin. η, qui valores, in aequatione proposita pro y & z substituri, dabunt aequationem inter tres novas Coordinatas x, u & v, qua ejusdem Superficiei natura exprimetur. 91. Cadat nunc intersectio novi plani secantis cum plano APQ in Lineam quamcunque CT, sitque a inclinatio istorum planorum; ac sumatur recta haec CT pro Axe in hoc plano. Quaeratur primum aequatio inter Coordinatas in plano APQ ad Axem CT relatas, quae ex praecedentibus ita reperietur, CAP. IV. TAB.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
