# Introductio in analysin infinitorum 37-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/37-2

Sin autem unum tantum proponeretur punctum; tum, ob aequationem nondum determinatam, adhuc infinitae Lineae rectae per idem punctum duci possunt. 79. Aequatio generalis pro Lineis secundi ordinis quinque admittit determinationes; unde si quinque proponantur puncta, per quae Linea curva transire debeat, Linea secundi ordinis penitus determinatur. Hanc ob rem per quinque data puncta unica Linea secundi ordinis duci potest; sin autem quatuor tantum vel pauciora puncta proponantur, quia iis aequatio nondum penitus determinatur, innumerabiles Lineae, quae omnes sint ordinis secundi per ea duci poterunt. Quod si autem quinque illorum punctorum tria in directum jaceant, quia Linea secundi ordinis a recta in tribus punctis secari nequit, nulla Linea curva continua reperietur, sed prodibit Linea complexa, duae nempe Lineae rectae, quae, uti jam monuimus, in aequatione generali secundi ordinis continentur. 80. Quia porro aequatio generalis pro Lineis tertii ordinis novem determinationes admittit, per novem puncta pro libitu assumta Linea tertii ordinis semper duci poterit, atque unica. Sin autem numerus punctorum novenario fuerit minor, tum per ea innumerabiles Lineae tertii ordinis duci poterunt. Simili modo per quatuordecim puncta data unica Linea quarti ordinis, per viginti puncta unica Linea quinti ordinis duci poterit, & ita porro. Atque in genere Lineae ordinis n determinabuntur per tot puncta quot haec formula S continet unitates; ita ut, si numerus punctorum datorum fuerit minor, per ea puncta innumerabiles Lineae ordinis n duci queant. n (u3 81.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
