# Introductio in analysin infinitorum 370

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/370

95. Si jam cum his conferantur ea, quae supra de inventione sectionum planarum cujusque Superficiei tradita sunt, ordinem sectionum perpetuo cum ordine ad quem Superficies pertinet, congruere deprehendemus. Sit enim aequatio pro Superficie quacunque proposita inter Coordinatas x, y, & 2, ad ordinem n pertinens, sectionis autem ejus cujusvis Coordinatae normales sint 1 & u. Atque supra, §. 85, vidimus aequationem inter 1 & u inveniri, si in aequatione pro Superficie sequentes valores substituantur * = f+ t. cos. — u. sin. θ. cos. 0 γ = t. sin. 9 –u. cos. 8. cos. 9 atque z = u. sin. O. Manifestum igitur est aequationem pro sectione plures dimensiones assequi non posse, quam habebat aequatio inter x, y, & z; sed perpetuo totidem prodituras esse dimensiones. 96. Superficies ergo primi ordinis alias sectiones a plano factas habere nequit praeter Lineas primi ordinis, seu rectas. Deinde, ex sectione Superficiei secundi ordinis aliae Lineae non oriuntur nisi secundi ordinis, seu Sectiones conicae; est enim Superficies conica quoque secundi ordinis, cum ejus CAP. IV. aequatio sit zα = αxx +βγγ.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
