Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 371
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo, ex Superficie tertii ordinis per sectiones planas prodibunt Lineae tertii ordinis, atque ita porro. Fieri tamen quandoque potest, ut aequatio pro sectione quapiam divisores admittat; quo casu sectio erit composita ex duabus pluribusve Lineis inferiorum ordinum. Sic, sectio Coni per Verticem facta constabit ex duabus Lineis rectis, quae tamen conjunctim Lineam secundi ordinis mentiuntur, uti supra annotavimus. 97. Constitutis igitur Superficierum ordinibus, investigemus prae reliquis eas Superficies, quae ad ordinem primum pertinent. Aequatio ergo earum naturam exprimens erit ax —βy ψ γῦ =a, cujus cum omnes sectiones plano factae sint Lineae rectae, perspicuum est has Superficies non planas esse non posse: si enim haberent convexitatem vel concavitatem, necessario daretur sectio curvilinea. Quanquam enim in reliquis ordinibus dantur ejusmodi Superficies, quarum certae quaedam sectiones sunt Lineae rectae, (uti in Cylindro, Cono, aliisque, usu venire vidimus,) tamen in iis sectiones curvilineae non excluduntur. Similis scilicet hic occurrit ratio, qualem in Lineis observavimus: quemadmodum enim Linea, quae a Linea recta in pluribus uno punctis nullo modo secari potest, est necessario recta; ita Superficies quae a plano secta semper dat Lineam rectam, necessario ipsa plana esse colligitur. 98. Ex aequatione autem generalissima ista indoles clarissime potest demonstrari. Formetur enim ex aequatione α* +βyγ= =a aequatio generalissima inter Coordinatas p, q, &1, secundum §. 92. Et, quoniam sex novae constantes arbitrariae inducuntur, nil obstat, quo minus eae ita determinentur, ut binarum Coordinatarum p, &q coëfficientes evanescant, atque hujusmodi aequatio r= f remaneat, ejusdem Superficiei naram exprimens. Haec autem aequatio r= f ostendet Superficiem propositam esse plano, in quo binae Coordinatae p &q Aaa 2 existunt,