Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 373-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPEND. in hac forma continebitur. Varia ergo Superficierum huc pertinentium genera a diversa coëfficientium relatione mutua pendebunt, qui, etsi eadem Superficies infinitis aequationibus exprimatur, tamen infinitam variarum Superficierum multitudinem suppeditabunt. 103. Quemadmodum in Lineis curvis planis praecipuam divisionem inde desumsimus, quod vel in infinitum extendantur, vel in spatio finito includantur; ita simili modo omnes Superficies ad quemcunque ordinem pertinentes in duas classes dividentur; ad quarum alteram referemus eas, quae in infinitum abeunt, ad alteram vero, quae in spatio finito continentur.