Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 375-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPEND dem ut utriusque partes infinitae congruant; sicque ex natura Superficiei Asymtotae natura ipsius Superficies propositae colligi poterit. Quod si autem Superficies Asymtota fiat imaginaria, ipsa Superficies nullam habebit partem in infinitum extensam sed tota spatio finito includetur. Ad Superficies ergo secundi ordinis, quae in spatio finito contineantur, indagandas, tantum opus est, ut videamus quibus in casibus aequatio pro Superficie Asymtota fiat imaginaria; quod fit, si tota Superficies haec in punctum unicum evanescit.