Latin
CAPUTIV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi ergo plura puncta, quam 2, proponantur, semper una vel infinitae Lineae ordinis n per ea duci poterunt: unica scilicet, si numerus punctorum datorum fuerit n(n3, &infinitae, si sit minor. Nunquam autem, utcunque haec puncta fuerint disposita, solutio evadet impossibilis; determinatio enim coëfficientium α, β, γ, δ, &c. ,nunquam resolutionem aequationis quadraticae vel altioris potestatis requirit, sed tota per aequationes simplices absolvetur. Ex quo neque unquam valores imaginarii pro quantitatibus α, β, γ&c. ,reperientur, neque valores multiformes; hancque ob causam semper Linea realis per proposita puncta transiens prodibit; atque unica, si quidem tot puncta proponantur, quot determinationes aequatio generalis admittit. 82. Quoniam Axis pro lubitu assumi potest, ista coëfficientium determinatio facilior fiet, si Axis per unum punctorum datorum ducatur, atque initium Abscissarum in ipso hoc puncto A statuatur; sic enim posito x =0 fieri debebit y =0, unde in aequatione generali proposita ο= αγβκ +γγ τ δκ᾽ τ ἐκγ–ξ γ ψ ήα᾽ &c. ,statim fit ae =o. Deinde Axis quoque per aliud punctum datorum transire poterit, quo pacto numerus quantitatum quibus positio punctorum datorum definitur, minuetur. Denique, loco Applicatarum orthogonalium ejusmodi obliquangulae eligi possunt, ut Applicata in initio Abscissarum ducta pariter per punctum datum transeat. Curvae enim cognitio &constructio ex aequatione aeque facile deducitur, sive Applicatae orthogonales sive obliquangulae statuantur. 83. Si quaeratur Linea secundi ordinis quae per quinque data puncta A, B, C, D, &E transeat, ducatur Axis per duo puncta A, B: sumaturque initium Abscissarum in altero puncto A. Tum jungatur hoc punctum A cum tertio C, sumaturque angulus CAB pro obliquitate Applicatarum.