Latin
HIVXXX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 380
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis ergo Superficies secundi ordinis non solum unum habet planum diametrale, sed adeo tria, quae se mutuo in eodem puncto normaliter intersecent; quod punctum propterea Centrum Superficiei constituet, etiamsi in nonnullis casibus hoc Centrum in infinitum distet. Simili scilicet modo, quo omnes Sectiones conicae Centro dicuntur praeditae, etiamsi in Parabola Centrum a Vertice infinite removeatur. 116. Perducta ergo aequatione, qua omnes Superficies secundi ordinis continentur, ad formam simplicissimam, primum harum Superficierum genus exhibebit ista aequatio esli iannot na eimidub App T Bqq +TCr1 =aa, si quidem omnes tres coëfficientes A, B, &C valores obtineant affirmativos. Superficies igitur ad hoc primum genus pertinentes non solum totae in finito spatio includentur, sed omnes quoque Centrum habebunt, in quo tria plana diametralia se mutuo ad angulos rectos decussant.