# Introductio in analysin infinitorum 381-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, IIVXXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/381-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/381-2

IIVXXX APPEND. TAB. XXXVIII. BC; sive compressum si AC sit minor quam BC. Tertia denique species ea complectitur Corpora, in quibus coëfficientes A, B, C sunt inaequales, quae ideo nomen generale Elliptoidis retinebunt. 119. Sequentia genera Superficierum secundi ordinis hac continebuntur aequatione App +. Bqq +. Crr =aa, Ac primo quidem si nullus coëfficientium A, B, C prorsus desit; eorum autem, vel unus vel duo, valores habeant negativos. Sit unus tantum negativus, atque consideremus hanc aequationem App + Bqq – Crr = aa, in qua jam A, B, C numeros affirmativos denotare ponimus. Quod ad Centrum hujus Corporis & plana diametralia attinet, omnia eodem modo sunt comparata, ut ante. Patet igitur hujus Corporis sectionem principalem primam ABab esse Ellipsin, cujus semiaxis AC = alterque BC VA3 Binae reliquae sectiones principales Aq, BS erunt Hyhaperbolae Centrum in C & semiaxem conjugatum = bentes. 120. Repraesentabit ergo haec Superficies speciem infundibuli, sursum & deorsum secundum Hyperbolas divergens. Unde ista Superficies Asymtoton habebit Conum aequatione App +Bq4 Crr = o expressum, Verticem in Centro C habentem, & cujus latera sunt Asymtota Hyperbolarum.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
