Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 384
Unproofread scanNot analysed yet
Bqq =ar, cujus duo casus sunt perpendendi. Prior si uterque coëfficiens A &B fuerit affirmativus: posterior si alter sit negativus. troque autem casu Centrum Superficiei in Axe CD erit situm sed ad distantiam infinitam remotum. 124. Sint primo ambo coëfficientes A &B affirmativi: quo casu constituatur genus quartum, aequatione hac contentum App 4. Bqq =ar. Prima ergo sectio principalis oriunda si ponatur r =o, in punctum evanescet; altera posito q –0; &tertia posito p=0, utraque erit Parabola. Nempe MAm &NAn. Cum igitur hujus Superficiei omnes sectiones ad Axem AD normales sint Ellipses; sectiones vero per hunc ipsum Axem factae Parabolae, hujus generis Corpora elliptico-parabolica appellabimus. Cujus species sunt notandae duae: altera si A =B, quo casu oritur Corpus rotundum, conoides parabolicum vocatum: altera vero si a =0, fitque App –Bqq =bb, quae dat Cylindros, tam rectos si A =B, quam scalenos si A &B fuerint inaequales. 125.