# Introductio in analysin infinitorum 384

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/384

Bqq =ar, cujus duo casus sunt perpendendi. Prior si uterque coëfficiens A & B fuerit affirmativus: posterior si alter sit negativus. troque autem casu Centrum Superficiei in Axe CD erit situm sed ad distantiam infinitam remotum. 124. Sint primo ambo coëfficientes A & B affirmativi: quo casu constituatur genus quartum, aequatione hac contentum App 4. Bqq = ar. Prima ergo sectio principalis oriunda si ponatur r = o, in punctum evanescet; altera posito q –0; & tertia posito p=0, utraque erit Parabola. Nempe MAm & NAn. Cum igitur hujus Superficiei omnes sectiones ad Axem AD normales sint Ellipses; sectiones vero per hunc ipsum Axem factae Parabolae, hujus generis Corpora elliptico-parabolica appellabimus. Cujus species sunt notandae duae: altera si A =B, quo casu oritur Corpus rotundum, conoides parabolicum vocatum: altera vero si a =0, fitque App –Bqq = bb, quae dat Cylindros, tam rectos si A =B, quam scalenos si A & B fuerint inaequales. 125.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
