# Introductio in analysin infinitorum 387

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/387

Primum igitur dispiciendum est, utrum hi termini conjunctim sumti, seu aequationis membrum supremum, resolvi possit in Factores simplices an non. Si resolutionem in Factores respuat, habebit Superficies Conum tertii ordinis pro Asymtoto. Quia autem natura hujus Coni exprimitur supremo membro nihilo aequali posito, plures hujusmodi Coni tertii ordinis dabuntur, ex quorum diversitate hinc plura Superficierum genera constituentur. Quamvis enim Coni secundi ordinis omnes ad unum genus referuntur, quia sunt vel recti vel scaleni; tamen in tertio ordine multo major varietas locum invenit. 130. Expositis ergo his generibus, considerandi sunt casus, quibus supremum membrum in Factores simplices resolvi potest, sive sint reales sive imaginarii. Habeat primum unum Factorem simplicem, qui erit realis: ex eo Superficies habebit Asymtotam planam. Alter Factor nihilo aequalis positus vel dabit aequationem possibilem vel non: si aequatio fuerit impossibilis, nisi omnes Coordinatae evanescant, unica erit Alymtota plana: sin autem sit impossibilis, Superficies duas habebit Asymtotas, alteram planam, alteram Conum secundi ordinis. Quod si habeat tres Factores simplices, quia unus semper est realis, si bini reliqui sint vel imaginarii, vel reales, duo nova genera oriuntur. Denique si omnes tres Factores simplices sint reales, prout duo vel omnes sint inter se aequales, adhuc duo genera constitui poterunt. Nulla autem in hoc ordine datur Superficies, quae non in infinitum exCACce 2 tendatur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
