# Introductio in analysin infinitorum 390

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, APPEND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/390

Cum autem aequatio inter 2 & x exprimat projectionem Curvae GMH in plano BAD factam, aequatio autem inter Z & y projectionem in plano CAD, atque aequatio inter tres variabiles z, y & x exhibeat Superficiem, in qua Curva GMH versetur: manifestum est primum ex duabus projectionibus ejusdem Curvae GMH in duobus planis factis ipsam Curvam GMH cognosci. Tum vero perspicuum est, si detur Superficies, in qua Linea curva GMH contineatur, atque praeterea ejus projectio in quodam plano, pariter Curvam illam fore cognitam. Erigantur enim ex singulis projectionis punctis rectae normales QM, quarum intersectio cum Superficie definiet Curvam GMH quaesitam. 137. His praemissis, quae ad indolem cujusque Curvae non in eodem plano constitutae cognoscendam pertinent, non difficile erit intersectionem duarum quarumvis Superficierum definire. Quemadmodum enim intersectio duorum planorum est Linea recta, ita intersectio duarum Superficierum quarumvis erit Linea, sive recta sive curva; haecque vel in eodem plano posita vel secus. Utcunque autem fuerit comparata, singula ejus puncta ad utramque Superficiem pertinebunt, ideoque in aequatione utriusque Superficiei continebuntur. Quod si ergo ambae Superficies exprimantur aequationibus inter ternas Coordinatas, quae ad eadem tria plana principalia inter se normalia seu ad eosdem tres Axes inter se normales AB, AC & AD referantur, tum ambae istae aequationes conjunctae naturam intersectionis expriment. 138. Propositis ergo duabus Superficiebus se mutuo secantibus, utriusque natura exprimi debet aequatione inter tres Coordinatas, quae ad eosdem Axes principales referantur: sicque habebuntur duae aequationes inter tres Coordinatas x, y & z; ex quibus si una eliminetur, aequatio inter binas reliquas praebebit projectionem intersectionis in plano, quod his duabus Coordinatis constituitur, factae.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
