Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 391
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur modo quoque intersectio cujusque Superficiei a plano factae investigari poterit: cum enim aequatio generalis pro plano sit az 4 βy4 γκ =f, si in aequatione Superficiei loco 2 substituatur ejus valor ex illa aequatione oriundus, nempe 2 prodibit aequatio pro projectione intersectionis in plano Coordinatarum x &)facta. Simul vero aequatio 2: pro quovis puncto Q projectionis praebebit quantitatem perpendiculi QM ad ipsam intersectionem pertingentis. 139. Quod si eveniat ut aequatio pro projectione fiat impossibilis, uti si inveniretur xx –yy +2a= o; tum hoc erit indicium, ambas Superficies se mutuo nusquam intersecare. Sin autem aequatio projectionis in unicum punctum deducat, seu, si projectio in punctum evanescat, tum ipsa quoque intersectio erit punctum, ideoque ambae Superficies se mutuo in puncto contingent; qui contactus itaque ex aequatione cognosci poterit. Datur autem praeterea contactus linearis, quando duae Superficies se in infinitis punctis contingunt; Lineaque contactus vel erit recta vel curva. Recta scilicet erit, si planum tangat Cylindrum vel Conum: Conus rectus autem a Globo intus tangetur per Peripheriam Circuli. Qui contactus ex aequatione cognoscentur, si pro projectione ejusmodi prodierit aequatio, quae duas habeat radices aequales, propterea quod contactus nil aliud est, nisi concursus duarum intersectionum. 140. Ad haec clarius explicanda ponamus Globum secari a plano quocunque. Sumamus aequationem ad Centrum Globi accommodatam 22 +γy +xx =aa, pro plano autem utcunque posito haec habebitur aequatio 22 τ βy +γκ =f,